LECTOR 2007

LECTOR instrumentum maxime idoneum ad textus Latinos Graecosque examinandos est.

Experientia plus XV annorum textuum tractandorum programmate LECTOR continetur.


  • LECTOR 2007 systemate Windows 98 / NT 4.0 / 2000 / XP / Vista currit novasque vobis facultates inquisitionum atque superficiem facilem usu offert.
  • Programma LECTOR 2007 complures facultates textus edendi et exportandi offert.
  • LECTOR 2007 complura simul facere potest.
FUNCTIONES PROGRAMMATIS LECTOR

Programma LECTOR 2007 praecipue iis philologis adaptatum est, qui plus quam simplex verborum quaerendorum programma quaerunt. Hac de causa programma LECTOR facultates has offert:

  • Legere et edere omnes textus discorum compactorum editionum TLG et PHI,
  • quaerere unum vel plura verba characteribus indefinitis in uno vel compluribus auctoribus variis contextus generibus utendo certaque verba excludendo,
  • creare concordantias unius vel complurium auctorum et
  • textus comparare.
  • Programma LECTOR plus una actione simul facere potest, quam ob rem eodem tempore quo computatrum concordantiam praeparat verba in alio auctore quaerere licet.
  • Textus et inventa in ipso programmate LECTOR edi possunt. Poteritis commentus atque notas addere, colorem partium textus mutare etc.
CONDICIONES SYSTEMATIS

Minimum:

CPU: 400MHz Pentium II vel CPU aequalis
RAM: 64MB
Graphica: 800x600, 256 col.
HDD: 150MB spatii liberi disci fixi
Windows 95/98

Optimum:

CPU: 1GHz (vel velocior) Pentium vel CPU aequalis
RAM: 256MB vel plus
Graphica: 1280x1024, 256 col.
HDD: 1GB spatii liberi disci fixi
Windows NT 4.0 / 2000 / XP / Vista

Praeterea editiones textuum Latinorum Graecorumve Thesauri Linguae Graecae (TLG) vel Packard Humanities Institute (PHI) necessariae sunt. Si nondum habes vide quaesumus sub http://www.tlg.uci.edu vel http://www.packhum.org (vel nuntium mitte ad: phi@packhum.org).

INSTALLATIO
  1. Introite privilegio administratoris,
  2. bis premite Lector2007-Setup.exe,
  3. eligite directorium installationi aptum,
  4. Evocate LECTOR 2007.
  5. LECTOR fontes scripturae Graecae et Latinae installare conabitur.
  6. Vobis nomina directoriorum editionum TLG et PHI legendorum et inventorum servandorum indenda erunt.