CONDICIONES COMPARATIONIS TEXTUUM

  • Comparatio textuum paucis condicionibus regitur.
  • Vocabula quaerenda ad textus comparandos indenda non sunt.
  • Comparatio textus concordantiis auctorum comparandorum nititur. Condiciones ordinationis earum concordantiarum aequae esse debent - commendamus quidem his uti: "Direction"="asc." (ordo ascendens) et "Sort from"="begin" (ordo ab initio vocabuli).

APPARITIO CONDICIONUM COMPARATIONIS

Ad comparationem textuum parandam vocabula vel lemmata quaerenda indenda non sunt. Tantummodo numerus vocabulorum e primo contextu vocabulis e contextu secundo similium constituendus erit.

Comparatio textuum concordantiis nititur. Concordantiae ante initium comparationis creandae erunt. Utrum concordantiae unius an complurium auctorum adhibeantur, nihil interest.

Programmate LECTOR 2007 auctor cum se ipso comparari potest, ut repetitiones expressionesque similes inveniantur.

INSTITUTIO CONDICIONUM COMPARATIONIS

Context length (words): Longitudo contextus (numerus verborum). Proponitur 5. Is numerus aequus vel maior esse debet quam numerus vocabulorum similium intra contextum.
No. of words in context: Numerus vocabulorum, qui similes vocabulis alterius contextus esse debent. Proponitur 4.
Min. word length (chars): Longitudo minima portionis vocabuli (initii vel finis) comparandae. Proponitur 4.

Exemplum: vocabuli "propterea" primae 4 solum litterae initium alterius vocabuli aequare debent. Idcirco congruentia cognoscitur vocabuli propterea et vocabulorum prope, propter, propellere, ...