DE VSV COMPVTATRORVM IN DOCENDO
ET IN PHILOLOGIA CLASSICA

Oratio in conventu DOCERE habita
(Montellae diebus 24 m. Apr. - 1 m. Maii a. MXMVIII)

 
Robert Maier, Katharina-Geisler-Str. 16, D-85356 Freising
Tel.: ++49-8161-872007, Fax: ++49-8161-82206
e-mail: Info@maierphil.de





INDEX

PRAEFATIO
INQVISITIO VOCABVLORVM
INQVISITIO ALLITTERATIONVM
INQVISITIO ACCVMVLATIONVM
CONCORDANTIAE
INDEX FREQUENTIAE
COMPARATIONES
EXEMPLA SCRIPTVRAE GRAECAE
SITVS INTERRETIS
 

PRAEFATIO

Vita nostra computatrorum causa annis praeteritis maxime mutata videtur. Exstant et cotidie novae divulgantur editiones librorum electronicorum novaque creantur retia communicationum, quibus totus orbis terrarum in dies magis cingitur, complectitur, diminuitur. Cotidie nuntii audiuntur novi de illo reti computatrali, cui nomen "interrete" (vulgo: Internet), cuius quisquis particeps fieri facile potest. Est enim id maxime per totum orbem terrarum expansum et, cum accessus per telephonum praebeatur, omnibus patet qui telephonum computatrum instrumentumque modulatorium possideant. De utilitate interretis in philologia classica in secunda parte relationis meae nonnulla dicturus sum.

In prima autem parte huius relationis vobis novas aperiam facultates textus electronicos computatris elaborandi. Vos omnes certe iam aliquid de disculis compactis institutorum quibus nomina Packard Humanities Institute (PHI) et Thesaurus Linguae Graecae (TLG) audivistis vel legistis. His disculis compactis totum fere corpus litterarum antiquarum - Latinarum et Graecarum videlicet - complectitur. Sunt quidem omnino tres disculi compacti, qui omnes ab eodem instituto PHI confecti eandem formam textuum praebent, quorum unus litteras Graecas antiquas (ab Homero usque in Xum saeculum p.Chr.n.), alius litteras Latinas (inde a primis scriptoribus Latinis usque in IIum saeculum p.Chr.n.), tertius inscriptionum papyrorumque quasdam collectiones continet. Hi vero disculi compacti ab institutis PHI et TLG mutui dantur. Ut autem textus accedi possint, programmate computatrali opus est, quod in disculis ipsis compactis non invenitur. Annis praeteritis complura programmata a diversis auctoribus proposita sunt, quae pretio et facultatibus quodammodo inter se differunt.

Similem disculum compactum domum editoriam Teubnerianam hoc anno divulgaturam esse modo accepimus, qua editione circiter 150 auctores Latini complectentur.

Ea vero, quae vobis demonstraturus sum, omnia programmate meo exaravi, cui nomen LECTOR, non tam, ut vobis utilitatem huius programmatis demonstrem, quam ut videatis, quid novi nobis linguam et textus tractantibus ars ipsa informatica ferat.



INQVISITIO VOCABVLORVM
programmate LECTOR facta

Vocabula singula vel complura simul inquirere certe maxime nostra intererit, si textus et ipsum usum linguae investigemus, ut de usu certorum vocabulorum certiores fiamus vel comperiamus, quibus aliis locis iisdem usi sint vocabulis alii auctores. Plerisque programmatis inquisitiones non solum unius sed complurium vocabulorum (etiam lacunosorum) fieri possunt.

Exemplum, quod vobis propono, e Caesaris De Bello Gallico libris excerptum est: quaesivi vocabula "propterea" et "quod". Contextus erat unius sententiae, ita ut vocabula tamen simul invenirentur, etiamsi maius intervallum interpositum esset.

1. Vocabulum quaerendum='PROPTEREA', 2. Vocabulum quaerendum='QUOD'
contextus = sententia, gradus libertatis scripturae: 1
Auctor: C. Iulius Caesar

Gal/Caes - / 1, 1, 3, 1: PROPTEREA, QUOD
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.

Gal/Caes - / 1, 3, 6, 2: PROPTEREA, QUOD
perfacile factu esse illis probat conata perficere propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset:

Gal/Caes - / 1, 6, 2, 2: PROPTEREA, QUOD
alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado transitur.

Gal/Caes - / 1, 7, 3, 5: PROPTEREA, QUOD
ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum;

Gal/Caes - / 1, 16, 3, 3: PROPTEREA, QUOD
eo autem frumento, quod flumine Arari navibus subvexerat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat.

Gal/Caes - / 1, 18, 3, 5: PROPTEREA, QUOD
compluris annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo.

Gal/Caes - / 1, 20, 2, 2: PROPTEREA, QUOD
scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset, quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur.

Gal/Caes - / 1, 26, 3, 2: PROPTEREA, QUOD
ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.



INQVISITIO ALLITTERATIONVM
programmate LECTOR facta

Computatro quidem praeter vocabula etiam nonnullae figurae stilisticae quaeri possunt, ea enim, quae tantummodo sono vel certa positione sonorum creantur. Facillimae inventu sunt allitterationes et accumulationes certarum litterarum.

Proxima exempla allitterationum in versibus Lucretii Cari inveni: contextus autem est quinque verborum (id est: quinque verba eadem litteram initialem habere debent).

Numerus verborum eiusdem initii simul quaesitorum:  5, Auctor: T. Lucretius Carus

A: DRN/Lucr  / 3, 53
... multoque in rebus Acerbis Acrius Advertunt Animos Ad religionem. quo magis ...
C: DRN/Lucr  / 3, 747
... vis animi pariter Crescit Cum Corpore Quoque? Quod si inmortalis foret et ...
C: DRN/Lucr  / 3, 769
... poterit pariter Cum Corpore Quoque Confirmata Cupitum aetatis tangere florem ...
S: DRN/Lucr  / 4, 606
... quasi ignis Saepe Solet Scintilla Suos Se Spargere in ignis. ergo ...
M: DRN/Lucr  / 4, 789
... cernimus in somnis et Mollia Membra Movere, Mollia Mobiliter cum alternis bracchia ...

INQVISITIO ACCVMVLATIONVM
programmate LECTOR facta

Exempla accumulationum quoque e versibus Lucretii Cari decerpsi: hic accumulationes plus 12 litterarum in contextu 50 litterarum quaesivi.

Numerus litterarum accumulatarum:  12, Auctor: T. Lucretius Carus

A: DRN/Lucr  / 1 14
persultAnt pAbulA lAetA et rApidos trAnAnt Amnis: itA cAptA lepore te
R: DRN/Lucr  / 1 484
quaeque geRantuR. CoRpoRa sunt poRRo paRtim pRimoRdia ReRum, paRtim concilio
A: DRN/Lucr  / 2 405
At contrA quAe AmArA Atque AsperA cumque videntur, hAec mAgis hAmAtis inter se
S: DRN/Lucr  / 3 697
incolumeS poSSe et SalvaS exSolvere SeSe omnibuS e nerviS atque oSSibuS articuliS
S: DRN/Lucr  / 4 495
neceSSeSt. SeorSuS item Sapor oriS habet vim, SeorSuS odoreS naScuntur, SeorSum SonituS.
T: DRN/Lucr  / 5 1048
unde insiTa noTiTies esT uTiliTaTis eT unde daTa esT huic prima poTesTas,
R: DRN/Lucr  / 6 288
inde tRemoR teRRas gRaviteR peRtemptat et altum muRmuRa peRcuRRunt caelum;
V: DRN/Lucr  / 6 390
et iaciVnt ignem qVo cViqVest cVmqVe VolVntas, cVr qVibVs incaVtVm scelVs aVersabile cVmqVest




CONCORDANTIAE
programmate LECTOR factae

Concordantiae in investigationibus philologicis maximi scilicet momenti sunt. Concordantias autem manu conficere multum tempus absumit neque concordantia perfecta fama tanti operis laborem ingentem adaequat. Quam ob rem usque adhuc non omnium auctorum Latinorum Graecorumque bonae concordantiae exstant neque umquam exstabunt. Inde ab initio autem artis computatralis philologi conabantur concordantias computatro conficere. Effectus horum conaminum in nonnulis editionibus domus editoriae Olms admirari potestis. Concordantia computatro facta multo simplicior esse solet quam bona concordantia a philologo diligenter composita. Quid vero melius est: concordantiam habere fortasse non optimam, in qua autem omnia inveniuntur, an concordantiam optimam et diligentissime confectam non habere?

LECTOR concordantias ex uno vel simul e compluribus auctoribus disculorum compactorum componere valet. Exemplum est pars concordantiae in C. Iulii Caesaris libros:

Auctor: C. Iulius Caesar

AXONAM: [2/2] Caes-Gal-> 2, 9, 3, 2
tum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. hostes
protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod
esse post nostra castra demonstratum est. ibi vadis reper-

BACENIS: [1/1] Caes-Gal-> 6, 10, 5, 2
ad extremos fines se recepisse silvam ibi esse infinita
magnitudine, quae appellatur Bacenis hanc longe in-
trorsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos

BACULO: [1/1] Caes-Gal-> 2, 25, 1, 8
rionibus aut vulneratis aut occisis, in his primipilo P. Sex-
tio Baculo fortissimo viro multis gravibusque vulneribus
confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse

BACULUS: [1/2] Caes-Gal-> 3, 5, 2, 1
scindere et fossas complere coepissent resque esset iam
ad extremum perducta casum, P. Sextius Baculus, primi
pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confec-

BACULUS: [2/2] Caes-Gal-> 6, 38, 1, 1
dimittant.
Erat aeger in praesidio relictus P. Sextius Baculus,
qui primum pilum apud Caesarem duxerat, cuius men-

BAGRADAM: [1/4] Caes-Civ-> 2, 24, 2, 1
ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter
progressus ad flumen Bagradam pervenit. ibi C. Ca-
ninium Rebilum legatum cum legionibus relinquit ipse

BAGRADAM: [2/4] Caes-Civ-> 2, 26, 1, 1
exercitum.
His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam
recipit atque universi exercitus conclamatione imperator

BAGRADAM: [3/4] Caes-Civ-> 2, 38, 3, 2
his rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad
castra hostium mittit ad flumen Bagradam. quibus
praeerat Saburra, de quo ante erat auditum, sed rex

BAGRADAM: [4/4] Caes-Civ-> 2, 39, 1, 4
milia passuum vi equites convenit, rem gestam cogno-
vit ex captivis quaerit, quis castris ad Bagradam prae-
sit respondent Saburram. reliqua studio itineris con-

BALBUS: [1/1] Caes-Civ-> 3, 19, 7, 4
quae ille obtectus armis militum vitavit vulnerantur
tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius
L. Tiburtius centuriones militesque nonnulli. tum La-

BALEARES: [1/1] Caes-Gal-> 2, 7, 2, 1
nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios
et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit. quorum
adventu et Remis cum spe defensionis studium propu-

BALISTIS: [1/1] Caes-Civ-> 2, 2, 2, 2
vineae sustinere possent. asseres enim pedum xii cus-
pidibus praefixi atque hi maximis balistis missi per
quattuor ordines cratium in terram defigebantur. ita-



INDEX FREQUENTIAE
programmate LECTOR factus

E concordantiis etiam indices frequentiarum vocabulorum extrahere licet. Tali indice vocabula exempli gratia secundum frequentiam ordinantur (i.e. vocabula frequentiora prius in indice indicantur). Hoc modo si concordantiam C. Iulii Caesaris tractamus statim intellegimus Caesarem libenter de se ipso esse locutum ...

Auctor: C. Iulius Caesar
 
  1767 - IN      217 - REBUS      123 - INTER        95 - QUID 
  1615 - ET      216 - EIUS      120 - ESSET        93 - OMNIA 
  1251 - AD      214 - OMNES      119 - IIS        92 - IBI 
    845 - CUM      207 - CASTRA      119 - REI        91 - CIRCITER 
    821 - EX      202 - PER      118 - HOSTES        90 - CONSILIO 
    790 - ATQUE      199 - QUIBUS      118 - DIE        90 - ILLI 
    711 - UT      187 - CAUSA      117 - PRO        90 - POSSET 
    675 - SE      186 - EORUM      117 - RES        89 - NOSTRI 
    618 - QUOD      181 - SIBI      116 - HOSTIUM        89 - COPIAS 
    537 - AB      177 - ERANT      112 - NAVES        88 - EQUITES 
    536 - QUI      175 - LOCO      111 - LOCUM        88 - LEGIONIBUS 
    503 - NON      173 - QUO      111 - UTI        88 - NOSTRIS 
    419 - A      171 - EUM      109 - EXERCITUM        88 - ITA 
    407 - NEQUE      167 - HAEC      109 - IAM        86 - ITINERE 
    384 - CAESAR      157 - CAESARIS      107 - QUA        86 - QUORUM 
    375 - QUAE      153 - ID      107 - PROELIO        86 - POSSENT 
    360 - DE      153 - HOC      106 - SUOS        85 - CELERITER 
    346 - EST      150 - MILITES      105 - PARTE        85 - ENIM 
    323 - HIS      145 - SUNT      105 - PARTEM        85 - LOCIS 
    319 - ESSE      140 - EOS      105 - MILIA        85 - SINE 
    305 - AC      139 - CAESAREM      105 - OMNIUM        85 - SUA 
    282 - EO      139 - EA      104 - ANTE        84 - UNA 
    256 - ERAT      139 - ETIAM      104 - TEMPORE        84 - POMPEIUS 
    253 - QUAM      136 - RE      102 - MAGNA        84 - QUAS 
    247 - AUT      136 - SUIS      102 - OPPIDUM        83 - NAVIBUS 
    246 - SI      131 - QUOS      101 - NUMERO        83 - QUEM 
    239 - SED      131 - IPSE      100 - LEGIONES        82 - APUD 
    234 - NE      128 - SESE        99 - POSSE        82 - IUBET 
    232 - OMNIBUS      127 - MILITUM        97 - BELLUM        82 - REM 
    229 - CASTRIS      126 - TAMEN        95 - UBI        81 - ITAQUE 



COMPARATIONES
programmate LECTOR factae

Id quidem quod studium meum maxime incitaverat erat facultas computatro duo textus inter se comparare, ut citationes vocesque similes inveniantur. Talia dicam nullo alio instrumento ac computatro fieri posse propter ingentem multitudinem vocabulorum inspiciendorum et quaerendorum. Neque solum diversi auctores comparari inter se possunt sed etiam quisquis auctor cum se ipso ut elocutiones similes, quibus auctor saepius utititur, inveniantur. Vobis iterum exemplum e Caesaris operibus excerptum propono:

Comparatio: C. Iulius Caesar = C. Iulius Caesar
Numerus verborum:  4, Numerus characterum:  4, Longitudo contextus:  5 V

Caes-Gal-> 1, 2, 3, 6
lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam no-
Caes-Gal-> 3, 1, 1, 3
Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Le-
manno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.

Caes-Gal-> 1, 4, 2, 4
suos, quorum magnum numerum habebat, eodem con-
Caes-Civ-> 3, 44, 6, 3
funditoresque mittebat, quorum magnum habebat nu-
merum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque

Caes-Gal-> 1, 7, 1, 3
quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem
Caes-Gal-> 7, 9, 4, 1
quam maximis potest itineribus Viennam pervenit. ibi

Caes-Gal-> 1, 15, 3, 3
subsistere nonnumquam et novissimo agmine proelio
nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio conti-
Caes-Gal-> 5, 17, 2, 1
nostros equites proelio lacessere coeperunt. sed meridie

Caes-Gal-> 1, 22, 3, 1
se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar
suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit.
Caes-Gal-> 1, 24, 1, 1
Postquam id animadvertit, copias suas Caesar in
proximum collem subducit equitatumque, qui sustineret

Caes-Gal-> 1, 23, 3, 4
quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commu-
Caes-Civ-> 1, 17, 2, 1
intercludi posse frumentoque prohiberi. quod nisi fecerit,

Caes-Gal-> 1, 26, 5, 3
continenter ierunt. nullam partem noctis itinere inter-
misso in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum
Caes-Gal-> 7, 9, 4, 3
eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere
intermisso per fines Haeduorum in Lingones contendit,

Caes-Gal-> 1, 35, 4, 5
cumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo
rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos po- 1
Caes-Gal-> 5, 46, 4, 1
sibi iter faciendum sciebat. scribit Labieno, si rei publicae
commodo facere possit, cum legione ad fines Nerviorum



EXEMPLA SCRIPTVRAE GRAECAE

Iis qui saepius computatris utuntur et iam textus Graecos scribere conati sunt haec difficultas familiaris esse videbitur: difficultas fontem (vulgo font) aptum scripturae Graecae inveniendae. Sunt quidem diversi fontes scripturae Graecae, qui partim per interrete accipiuntur. Magnae autem inter singulos fontes differentiae sunt non solum pulchritudinis ipsius scripturae sed praecipue dispositionis et characterum et accentuum et spirituum. Exemplis sequentibus saltem imaginem scripturarum habeatis:




SITVS INTERRETIS VISV DIGNI

Omnisquisque nostris temporibus particeps illius retis communicationis mundanae fieri potest, cui nomen "interrete" (vulgo Internet). Sufficit enim instrumentum modulatorium (vulgo: modem) cum telephono conectere, ut aditus ad quemlibet nodum interretis praebeatur. In interreti de omnibus fere argumentis ingens numerus paginarum domesticarum (vulgo homepages) invenitur. Revera interrete hodie locus aptissimus videtur, quo novi nuntii, notitiae, relationes divulgentur, cum aditus simul omnibus ex toto orbe terrarum pateat. Multa videlicet lingua Anglica conscripta apparent, quae lingua nostris temporibus - ut antiquis Latina - maxime communis videtur. In toto interreti aestimantur esse omnino plus 500.000.000 paginae. Constat et philologos interreti iam multos uti ac cotidie numerum paginarum philologicarum augeri. Perpaucas ego ex immenso numero paginas vobis hic commendabo, quarum pleraeque autem coniunctiones (vulgo links) cum aliis paginis continent. Si omnes coniunctiones sequemini paulatim per maiorem partem paginarum perducemini.

Maximi momenti coniunctiones et notitias in paginis bibliothecae congressus (vulgo Library of Congress) invenietis. Hae paginae in diversas partes divisae maximam collectionem inscriptionum cursualium, situum interretis Universitatum studiorum associationumque variarum classicarum continent:

Bill Thayer nobis maximam paginam offert, quam omnibus coniunctionibus replere solet, quas ipse in interreti invenit (et non sunt paucae!): Sequitur pagina Thesauri Linguae Graecae (TLG), in qua situs maximi momenti editionum et instrumentorum electronicorum inveniuntur: Proxima pagina est quasi bibliotheca electronica Latina per interrete accedenda. Satis multi auctores classici ibi inspici et legi possunt: Hae paginae descriptiones et recensiones variorum situum atque editionum instrumentorumque electronicorum praebent: In proxima pagina index programmatum computatralium venalium ad litteras Latinas Graecasque pertinentium invenitur: Perseus est inceptum Universitatis Studiorum Tufts (Tufts University), quo etiam textus Latini et Graeci electronice divulgantur: Institutum cui nomen Massechusetts Institute of Technology (MIT) seriem translationum textuum classicorum electronice divulgavit, cuius situs est hic: Hic duo videbitis exempla paginarum institutorum classicorum universitariorum, in quibus etiam multae coniunctiones cum aliis sitibus inveniuntur. Iam multae Universitates studiorum tales paginas in interreti divulgaverunt: Iis qui disputationes et lectiones Latinas amant tres situs propono, quorum primus in Polonia, secundus in Germania, ultimus in Italia situs est: Ultimi vero situs, quos vobis mostrare in animo habui hi sunt. Indices disputationum (vulgo discussion lists) de antiquitate diversi inveniuntur. In pagina sequenti fere omnes indices disputationum maioris momenti indicantur: Hic situs est descriptio indicis disputationum de rebus Latinis. Ibi etiam describitur quomodo participes fieri possitis:


Haec de usu atque utilitate computatrorum in philologia classica dicenda putavi.  Non locutus sum de utilitate nuntiorum sive epistularum electronicarum. Omnisquisque, qui umquam occasione data hoc instrumento novissimo usus est, ipse iudicet.
Multa scilicet alia quoque iam mox adicienda emendanda augenda mutanda corrigenda erunt. Est enim ille mundus electronicus maxime mutabilis et in dies nova et incredibiliora oriuntur.

Robert Maier, Katharina Geisler-Str. 16, D-85356 Freising
tel.: ++49-8161-872007, fax: ++49-8161-82206
e-mail: Info@maierphil.de